

Epistola II ad Corinthos*
Caput 4: Versus 6
Lucem splendescere.Quod fuit in separatione elementorum. Coeperunt enim tenebrae, ex quo confusa moles coeli et terrae coepit esse: post accedente luce quod factum est; melius redditur. In quo proficientis hominis affectio significatur, undefuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino[Ephes. 5.].In faciem Jesu.Hunc habet sensum: Quoniam divina natura sub aspectum non cadit, per sumptam humanitatem divina luce resplendentem, et fulgura emittentem aspicitur, ut licet. Hinc autem etiam manifestum est, quod Deus incredulitatem non immisit, qui intelligentis lucis splendorem omnibus abunde praebuit: sed ipsi quidem dilexerunt incredulitatem, ipse autem eis cum nollent aspicere radium non praebuit.Scientiae claritatis.Scientia gloriae Dei est qua scimus lumen esse quo tenebrae nostrae illuminantur.